Sed licet in hoc nostrae clementiae
dextera, libenter ad omnes humilitate suadente
sit habilis, circa illos tamen extenditur specialiori
praerogativa libentius, quos carnis nobis
affinitate conjunctos, sic devotio semper in
antea consolidat, ut ad rectitudinis terminum
gradiendo perveniant: quanquam ipsos interdum
oberrare contingat. Eapropter presenti
privilegio notum facimus universis, quod licet
dilectus consanguineus et fidelis noster, T. de
Aquino comes Accerrarum, olim aemulorum
nostrorum suggestione seductus, visus tantisper
fuerit a nostris beneplacitis deviasse: quia tamen
errore deposito, nunc ad fidem et mandata
nostra spontaneus se convertit: nos qui
eundem T. conscientiae purae constantiam erga
nos semper gessisse confidimus omnes offensas
et culpas, quas idem comes et Jacobus frater
ejus, familiares et sequaces eorum cum ipsis,
contra Majestatem nostram propterea incurrisse
noscuntur, eis clementer duximus remittendas:
recipientes ipsos decaetero in plenitudinem
favoris, et gratiae nostrae sinum. Et ut
in oculis nostris gratiam liberaliorem se
gaudeant invenisse, Comitatum et feudum
Acerrarum, cum civitatibus, castris, casalibus,
honoribus, omnibus juribus et pertinentiis
eorundem, eidem T. et haeredibus suis in
perpetuum damus, et etiam confirmamus.
Partem etiam terrarum, dictum T. et Jacobum
fratrem ejus in bonis patrimonialibus rationabiliter
contingentem, cum vivant more Lombardo,
|
|