Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 156

I


audio: Scribe, arripe calamum, edissere
quantum amare perceperis expressi casus
sinistri seriem in literis nostro Iohanni Boccaccio
directis flebiliter heu refero tam pio
sermone contextam. Illa autem: caue quid
tentes. Nescis insipide quantas aures si processeris
inculto sis sermone lesurus ? Ubi familiaritas,
ubi conditio ubi uirtus emerita que te
ad hec informidabilem reddant ? Econtra amor
ipse presumptuose baccans inualuit. Ergo
ausim ne ? proh deum atque hominum fidem,
certe intrepidus audebo quod gliscit animus,
ausoque potiri propositum est. Ecce igitur
stante sententia, et data animo fide, calamum
iterum tremebundus arripio, ac molior qualicumque
sermunculo ualeam conceptum merorem
euomere.
Equidem egregiorum prestantissime uir,
audito lugubri et infausto nobis casu, frementis
et animosi solipedi sinistro tuo crure percussione
tam gravi, utpote antiqui ludibrii,
quod fortune nomen habet, conamine; omnium

Torna all'inizio