quarta parte via; simulque et dispono in prefato cenobio inclitam  
ipsam curtem meam, quam habeo in finibus Suesse, loco ubi nominatur  
Prisciano, ubi casam Fabrittam edificatam habeo, continente  
fines: da una parte rivio et formale ipsius rivi, quomodo  
vadit ipse rivus usque in terram episcopii Sancti Stephanii, ex alia  
vero parte cacumine montis, ubi edificatum est monasterium Sancti  
Martini, subiectum predicto monasterio Sancii Vincencii, da tercia  
parte fine terra predicti monasterii Sancti Martini, da quarta parte  
fine terra predicti episcopii et prefati monasterii Sancti Martini, simul cum personis: Theodoli cum uxore sua, et Iohannes cum Anastasia  
uxore sua, Seriolo cum Anna uxore sua, Natalellus cum Grisula  
uxore sua, et cum filiis, filiabus atque nepotibus ipsorum. in  
prefato monasterio Beati Vincencii martiris disposui atque iudicavi  
omnia que preleguntur, cum omnibus suis pertinenciis, cum viis 
et aquis et anditis suis, cum sepibus || et limitibus, et cum pertinenciis  
suis, et cum omnia inferiori ac superiora sua in prefato cenobio  
Sancti Vincencii martyris disposui et in perpetuum tradidi. 
DE BENAFRO, LOCO MACZANO, ET IN FLUVIO SEXTO. 
In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi. Temporibus 
domni nostri viri precellentissimi Grimoaldi, Dei providencia, 
Beneventane provincie principis, decimo anno principatus eius,
  |  
  |