[19.] Tali igitur confortati suffragio consulte provident sex
propinqua urbi munire presidia, in quibus cum omni cohabitantes
familia firmissimam circumquaque obsidionem constituunt
die noctuque cede crassantes. Sex enim exeuntes ab
opidis totidem oppugnant urbem assidue partibus. Nec
minus civilis turba sepe portis erumpens, nunc se pugnando
defendit, nunc ultro illos aggredi furibunda contendit. Rara
namque transit absque sanguine dies. Cumque triennio
partes sic bacharentur, utreque vicissitudine quadam, quid
contra se invicem possent, frequenter experte, veniunt ab augusto
legati treguam inviolabilem indicentes, quam totius regni
virtute et conscilio iureiurando confirmant.
|
|