chartarum descripta manifestius
habentur. Item Castellum de Faball, quod
olim duo Fratres Cono et Sancto tempore
Domni Dominici Abbatis per chartulam Piscariensi
Monasterio dederunt.
1103.
Comes Riccardus de Manuplello in anno
Dominicae Incarnationis millesimo centesimo
tertio, rursus de ipso Castello chartulam traditionis
per manus Domni Grirnoaldi Abbatis
fecit Sancto Clementi sicut suum fore, et ex suo
dono illud largiretur.
Wilielmus igitur Tassio, qui secunda persecutione
post Malmazettum in possessionibus
Sancti Clementis et vicinorum magna violentia
grassabatur, nescio quo ductus spiritu transmarinas
partes adire voluit, et quod male invaserat
non dimittens quietum quibus abstulerat,
sed magis impediens, vendidit Riccardo Comiti
domino Manuplelli Abbatiam Sancti Clementis,
Poperim, et Episcopium Sancti Pelini, pro
mille bizantiis. Riccardus vero Comes cupidus
Imperii, postquam emerat ab illo, qui sibi
vendere non poterat iura Monasterii, cum magno
Comitatu Insulam Piscariam venit, et ibi
tabernaculum suum fixit, et quamdiu sibi placuit
ibi manens, postquam bona Ecclesiae
superflue convivando consumpsit, cum vellet
regredi, dixit Abbati: Nolo te latere, Abbas,
quia nos mercatores idcirco tradimus aurum,
ut accipiamus duplum, idcirco damus nostram
pecuniam, ut ab his quae emimus triplici cum
usura acquiramus eam. Novisti quia ego emi
istam Abbaijam cui praees cum aliis paucis,
mille bizantiis; voto ut in praesenti mihi restituas
quod ad te pertinere videbitur de suprataxata
pecunia; nolo ut me facias irasci contra
te aliqua morula, statim solve quod praecipio,
quia re expetcare vel ad momentum nec possum,
nec volo.
Cumque Abbas humiliter responderet se
pecuniam non habere, et ei ostenderet ruinas
parietum et destructionem Ecclesiae, ille furibundus,
et extra se raptus, nec cedens Deo,
nec honorem exhibens Martyri venerando, in
haec verba prorupit: Si in tibi posita die pecuniam
praenomitam integro pondere non attuleris,
ruinas, quas monstravisti, complebo, et
postquam omnia destructa fuerit, quae fecisti,
totius Insulae cum ornnibus pertinentiis suis depulsis
habitatoribus dominabor. Haec dicens
iter arripuit, et proculdubio facturus quod
promiserat, si sibi licuerit.
Quid facies, Grimoalde Pater? rabies furibundi
nunquam sedatur, nisi des quod postulat
aurum. Quantus dolor, quanta miseria!
Abbatia, quae hactenus fuit Imperialis Camera,
modo datur pro pretio, sicut a mercatoribus
venditur vilis ancillula. Ubi sunt fastus
regales? Ubi sceptri magnificentia? Omnia
ex te ceciderunt, sub jugo posita est, non es
libera, ille te liberet, cujus in te continetur
gleba. Quid multa? statuta die, communicato
consilio cum Fratribus habitatoribus loci,
cum habere non posset impositum sibi pondus
auri, colligit animalia et pecora omnia, quaecunque
potuerunt in possessionibus inveniri, et
sumptis matribus cum vagientibus parvulis tetendit
ad aedes tyranni, et quae duxerat offerens,
dixit ei: Haec sunt unde debent vivere
pauperculae mulieres istae cum suis liberis, parce,
|
|