septem dies. Quod cum placeret regi, constituit eis terminum.
Et hi viri conuenerunt in consilium inter se dicentes: Scimus
bene quid in nobis egit ille tyrannus, quia dissipauit ex
nobis duodecim mil[l]ia virorum. Aduenit nunc nobis tempus
quo vindicari poterimus de eo, et habemus causam, quia de
ipso poterimus nostrum desiderium adimplere. Nunc autem
euntes ad eum, aggrauabimus sibi rem et ostendamus ei
ipsam valde timorosam et difficilem in oculis eius. significan[te]s
ei rem esse pessimam et dubiosam, donec pre nimio
timore adimplebit omnia que sibi consulemus, et quando
illud viderimus ab eo, dicamus ei: Tradere te oportet nobis
amicos et familiares tuos, vt eos iugulemus; non enim cessabit
a te sanguis quem vidisti? nisi per sanguinem tuorum
familiarium. Et quando quesierit a nobis qui sunt illi quos
querimus, dicemus ei: Volemus Helebat reginam que dilectior
est apud te ceteris mulieribus tuis, et volumus filium
tuum primogenitum, qui post te successurus est in regno.
Volumus filium fratris tui, secretarium et dilectum tuum.
Volumus et Beled, principem tui exercitus et tuum consiliarium.
Volumus et tuum ensem, cui similis in mundo non
reperitur. Volumus et albu(u)m elephantem quem equitas
ad bellum, et volumus vt addas ad hos Kynaron sanctum
amicum tuum. Cum his poterimus vindicari ex eo, et quando
nobis hec omnia concesserit, dicemus ei: Scias, domine
rex, hec omnia erunt redemptio anime tue, cum quibus
et te a morte redimemus. Postea vero congregati omnes
orabimus ad Deum pro te, vngemus latus tuum sinistrum
sanguine et aspergemus te aqua, donec ab omnibus tuis
mundificaberis peccatis que rethe sunt pedum tuorum, et
quasi te exterminassent, nisi Dei misericordia tibi hoc reuelatum
fuerit vt non perires. Postea vero, uncta a nobis facie
tua oleo precioso, accedes ad palatium, separata a te diuina
sententia. Nunc autem, si hoc consenseris et tibi dare placuerit
|
|