Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 32


COMPELLOR, benignissime pater, famosissime honestatis vestre
obsecundare preceptis, quibus me tam sedule opus necessarium
ab aliis quidem in quibusdam inperfectum, in aliquibus vero necdum
inventum, indagandum atque perficiendum precipitis. iam
quidem nobis hoc ipsum a venerabili patre nuper iniunctum fuerat,
Girardo videlicet, actus vel nomina sanctorum patrum huius
sacri cenobii preciosi martyris Vincencii abbatum humili recensere
elogio. sed enim cum ab eodem venerabili patre, qui huius nostri
monasterii restaurator et conservator, Deo propicio, extitit, in sancta
conversacione septennis susceptus atque in via mandatorum Christi
eruditus sim, adhuc illo in corpore constituto, pro parva etate hoc
aggredi minime presupmsi. nunc, vero, omnipotentis Dei misericordia,
sacris edibus consecratus et vestro imperio roboratus, ab
ipso mundi exordio incipiam et tam beati Hieronimi presbiteri
quam Ysydori Spalensis quamque Eusebii Cesariensis edita ex aliquibus
colligentes, Pauli quoque diaconi edita ex imargine adicientes,
qui diversa precepta cum esset regis Desiderii cancellarius
nostro monasterio descripsit. precepta eciam diversorum regum
et imperatorum ac privilegia pontificum Romanorum, oblaciones
quoque fidelium diversorum, terrarum sive ecclesiarum in his collatarum
pariter scribimus. oportunum autem duximus hic specialiter
illorum inserere nomina, quorum privilegia vel precepta
continentur in scriniis et descripciones confirmacionis oblacionum:
Privilegium primum Stephani pape secundi Atoni abbati datum.
Privilegium secundum Paschalis pape primi Iosue abbati datum.
Privilegium tercium Iohannis pape octavi Maioni abbati datum.
Privilegium quartum domni Iohannis pape noni domno Godelperto
abbati datum.

Torna all'inizio