Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 106


ARTICULUS 2
Utrum fides informis sit donum Dei, vel habitus acquisitus
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod fides informis non sit donum Dei, sed habitus acquisitus.
Augustinus enim dicit, quod per scientiam fides acquiritur,
nutritur, et defenditur. Sed nullus habitus acquisitus per scientiam aliquam est
donum Dei, quasi habitus infusus. Ergo fides informis non est habitus infusus.
2. Praeterea, Rom. 11 dicitur, quod fides ex auditu est; et Ioan. 20, 29, dicitur
thomae: «Quia vidisti me, credidisti»; et Ioan. 4, 16: «Voca virum tuum»;
Glossa, intellectum ad credendum; et Augustinus dicit, quod nullus
credit nisi volens. Ex quibus omnibus habetur quod fides est ex aliquo quod in
nobis est. Sed omne tale est habitus acquisitus. Ergo fides est habitus acquisitus.
3. Praeterea, philosophi crediderunt Deum omnipotentem. Sed non habuerunt
habitum infusum.
4. Praeterea, habitus per seipsum est sufficiens ad movendum potentiam in
actum. Sed in actum fidei homo fidelis non potest, nisi instruatur. Ergo fides est
habitus acquisitus.
5. Praeterea, «Dei perfecta sunt opera»; deuteron. 33, 4. Sed fides informis est
quid imperfectum. Ergo non est a Deo.
6. Praeterea, actio peccati non dicitur esse a Deo, propter deformitatem quam
habet annexam, quae a Deo non est. Sed ex hoc ipso quod fides informis est,
habet quamdam deformitatem. Ergo fides informis non est a Deo.
SED CONTRA, 1 Corinth. 13, 2: «Si habuero omnem fidem», dicit Glossa, quod
fides quae est sine caritate, donum Dei est: quia etiam in malis sunt multa dona
Dei. Ergo informis fides est a Deo infusa.
Praeterea, nullus potest in his quae sunt supra naturam, nisi per aliquid divinitus
datum. Sed aliquis habens fidem informem assentit his quae sunt supra
naturam. Ergo oportet quod hoc fiat per aliquid divinitus infusum.
Praeterea, altiora sunt ea de quibus est fides, quam ea de quibus est prophetia.
Sed prophetia non potest esse sine lumine infuso, sicut in bonis, similiter in
malis. Ergo multo minus fides.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut supra dictum est, habitus ad hoc sunt necessarii,
ut potentiae quae per naturam non sunt determinatae ad actum perfectum,
determinentur per habitum. Contingit autem quandoque quod inferior potentia
non est determinata ad actum illum perfectum, sed superior potentia determinatur

Torna all'inizio