Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 35


per Cremonam et Ueronam inuitis Mediolanensibus,
qui eius impedire transitum crediderunt,
transalpinauit cum paucis. Hunc
dicti Ottonis emuli benigne recipientes,
gressus et iter eius contra eum in uiam
rectam, et non in inuium, direxerunt. Qualiter
igitur rex ipse in imperii acquisitione
profecerit, qualiterue optinuerit contra eundem
Ottonem, locis relinquo propriis aptius
referendum.

MCCXII mense Iunii Innocentius
papa Urbem exiens uenit Signiam, ubi per
estatem moram faciens mense Septembri
remeauit ad Urbem.
Petrus Celani comes languore correptus
obiit.
Hoc anno christiani principes, uidelicet
rex Castelle, rex Nauarre et rex Arragonum
cum Miramammolino Sarracenorum
principe prelium ineuntes, Dei fauente
uirtute, contra eum optinuerunt. Quod ad
omnium orientalium gaudium et exultationem;
idem rex Castelle de tanta christianis
principibus celitus concessa uictoria
dicto Innocentio pape litteras mittit. Mittit
etiam de acceptis Sarracenorum spoliis
eidem honorabilia exenia, tentorium
uidelicet totum sericum et uexillum auro
contextum. Quod in principis apostolorum
basilica in laudem nominis Christi appensum
est.

Torna all'inizio