communicet. Si vero ei aliqua pecunia transmissa fuerit,
abbatissa de consilio discretarum in hiis quae indiget illi faciat provideri.
/*
De infirmis sororibus, tam in consiliis quam in cibariis et aliis
necessariis quae earum requirit infirmitas, teneatur firmiter abbatissa
sollicite per se et alias sorores inquirere, et iuxta possibilitatem loci
caritative et misericorditer providere. Quia omnes tenentur providere
et servire sororibus suis infirmis, sicut vellent sibi serviri si ab infirmitate
aliqua tenerentur. Secure manifestet una alteri necessitatem
suam. Et si mater diligit et nutrit filiam suam carnalem, quanto
diligentius debet soror diligere et nutrire sororem suam spiritualem!
Quae infirmae in saccis cum paleis iaceant, et habeant ad caput
capitalia cum pluma; et quae indigent pedulis laneis et culcitris
uti possint. Infirmae vero praedictae, cum ab introëuntibus
monasterium visitantur, possint singulae aliqua bona verba sibi loquentibus
breviter respondere. Aliae autem sorores licentiatae monasterium
intrantibus loqui non audeant, nisi praesentibus et
audientibus duabus discretis sororibus, per abbatissam vel eius vicariam
assignatis. Hanc formam loquendi teneantur pro se abbatissa
et eius vicaria observare.
[Caput IX - De poenitentia sororibus peccantibus imponenda,
et de sororibus servientibus extra monasterium].
Si qua soror contra formam professionis nostrae mortaliter, inimico
instigante, peccaverit, per abbatissam vel alias sorores bis vel
ter admonita, si non se emendaverit, quot diebus contumax fuerit
|
|