Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 101

Tomus II


Cap. LXXIV.
Cuidam nobili, commendatio de fidelitate.
Cum multipliciter dudum fides tua in conspectu
nostri culminis grata fuit, quam
et devotionis etc. ut in alia proxima,
usque in finem. Literas igitur tuas, Majestati
nostrae per tuum notarium praesentatas hilariter
recepimus, benigne vidimus, et singula,
quae continebantur in eis, intelleximus diligenter:
vigilem diligentiam tuam et cautelam,
quam habes in rebellium evitandis aggressibus
et evertendis eorum insidiis, plurimum
commendantes.
Cap. LXXV.
De fidelium commendatione, cum promissione
beneficiorum.
Commoditatibus fidelium nostrorum, quos
experta fides et gratitudo servitiorum,
nostrae Celsitudi praesentat acceptos:
quique pro servitiis nostris labores in personis
subeunt, et expensas in rebus volentes commode
providere, etc.
Cap. LXXVI.
Exordium de remuneratione fidelium in filios
facienda.
In exemplum nostrorum fidelium, ut alii
fideles ad nostra servitia promptius animentur,
ipsorum fidem post mortem eorundem,
in ipsorum filios remunerare volentes,
mandamus, etc.

Torna all'inizio