Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 12


Amodo sufficiat de te que diximus acta,
Queve verecundo liquisti lumina vultu,
Cardinis et postes excedens mesta fuisti;
Et quia non tumulus Musarum iussa remittent,
Excessus ausus, temerata factaque nostri,
Parcent et nobis qua parcere nobilis extat:
Oblitas didicit generosa remictere culpas.
Ac ex nobilibus nostre venere puelle;
Castilie fuit ortus eis, Cathanica turba;
Post me creverunt maiori nomine mundo,
Cesaribusque viris heserunt, atque fuere
Principis in singnum titulo, fameque perhennis,
Dote refulcite claris, pubentibus annis.
Ac ibi cesareas aquilas et lilia cesa
Diximus, et quicquid gestum Sannitis ad undas,
Quicquid apud Marsos, ubi vates omnia vidit,
Ut divina canit, valvaque nostra notavit,
Gestius et memorat clades, et funera plangit,
Cesaridumque neces, ubi deflevere sorores
Dyrete nostre, celorum et numina sacra.
Accessere tonis Christi sudaria nostris;
Passio quippe eius, sanctorum scriptaque patrum
Conflictus nunquam, multa volumina quorum
Mens non plena mihi; nec adhuc contentus in istis
Guido fuit, que dicta super Perusina quievit;
Nec minus hiis aties, et non contenta remansit.
Accipe maiores casus in prelia partos;
Accipe sed vere scio quid te movit ad ista;
Accipe lugentes populos, lamentaque crebra.
Dulcis amor patrie, tua magni pompa triumphi,
Quem victrix egit populus milesque sub armis.
Tibridis ille tuus, quod adhuc inpellis in arma,
Musas ire tuas totiens Elicone vocatas,
Arma iuvant, et sepe nocent. At quisque nocivus
Est furor exactus: ibi nam mors atque ruina
Esse potest: vitandi ergo quicumque furores.
Actamen accedent Dive quam deditus assum:

Torna all'inizio