propter fragiliorem sexum subveniendum decrevimus sicut decet, et quatenus oportet. 
11.	De sacrilegis consiliis 
Disputari de regis iudiciis, consiliis, institutionibus et  factis non oportet;  
talis disputatio par sacrilegio computatur. 
Multe leges sacrilegos severissime punierunt, set pena moderata est  
arbitrio iudicantis, nisi forte manu facta templum dei fractum est violenter,  
aut dona et vasa  sacra noctu sublata sunt, hoc enim casu capitale est. 
12.	De crimine maiestatis 
Quisquis cum milite uno aut pluribus seu privato villano scelestam  
inhierit factionem aut factionis dederit vel susceperit sacramentum, de nece  
etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio nostro intersunt, cogitaverint  
et tractaverint, eadem enim  severitate voluntatem sceleris qua effectum  
puniri iura voluerint, ipse quidem ut pote reus majestatis gladio  
feriatur, bonis eius fisco addictis. Filii vero eius nullum unquam beneficium  
sive a nostro beneficio seu iure confertum optineant;sit ei mors solacium  
et vita supplicium. Quod si quisquam de factiosis mox sine mora  
factam detexerit, et premio a nobis et honore donabitur. 
Is vero qui usus fuerit factione, si vero tamen incognita adhuc patefecerit  
et conciliorum archana absolutione tantum ac venia dignus habebitur;  
sic tamen, si suis assertionibus veri fides fuerit opitulata, laudem  
maximam et premium a nostra clementia consequetur; alioquin capitali  
pena plectetur. 
Crimen maiestatis post mortem rei etiam incipit et tractatur, et rei memoria condempnatur adeo ut quicquid contraxerit, fecerit, statuerit, a die criminis  
nullam habeat firmitatem; hoc crimine qui parentem purgaverit, eius successionem meretur.
  |  
  |