Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 82


Herculius autem propalam ferus et incivilis ingenii, asperitatem
suam etiam vultus horrore significans. hic naturae
suae indulgens Dioclitiano in omnibus et saevioribus consiliis
obsecutus. cum tamen ingravescente aevo parum se idoneum
Dioclitianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio
fuit, ut in vitam privatam concederent et stationem tuendae
rei publicae viridioribus iunioribusque mandarent; cui aegre
collega obtemperavit. tamen uterque uno die privato habitu
imperii insigne mutavit, Nicomediae Dioclitianus, Herculius
Mediolani, post triumphum inclitum, quem Romae ex numerosis
gentibus pompa ferculorum illustri, qua Narsei coniuges
sororesque et liberi ante currum ducti sunt. concesserunt tamen
Salonam unus, alter in Licaonia. Dioclitianus privatus
in villa, quae haud procul a Salonis est, praeclaro otio senuit.
||
qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium
rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum
respondit: ‘utinam Salonae possetis visere olera nostris
manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis’.
vixit annos sexaginta octo, ex quis communi habitu
prope novem egit. morte consumptus est, ut satis patuit,
per formidinem voluntariam; cum a Constantino atque
Licinio vocatus ad festa nuptiarum per senectam, quominus
interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis,
quibus increpabatur Maxentio favisse ac Maximino favere, suspectans
necem dedecorosam venenum dicitur hausisse. || inusitata
virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanum
imperium ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque
remearet; contigit igitur ei, quod nulli post natos
hommes, ut, cum privatus obisset, inter divos tamen referretur.

Torna all'inizio