Salimbene de Adam: Cronica

Pag 587


XXV: Qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus
militum eius? Vult dicere quod, quamvis multi ceciderint,
tamen adhuc tot remanserunt, quod non est numerus militum
eius. Isti sunt illi milites de quibus Dominus dicit, Zacharie IX:
Circumdabo domum meam ex his qui militant michi euntes et
revertentes.
Igitur, pro dragma decima perdita et inventa, in signum inventionis
et congratulationis decimam omnium bonorum nostrorum
tenemur Deo offerre. Non est igitur absque causa quod decima
precipitur Deo offerri et quod tot figuris prefigurata precessit.
Cum igitur considero quali fine et intentione Deus dixit: Inferte
omnem decimam in horreum meum, scilicet ut sit cibus in domo
mea, et in domo multorum prebendatorum sit in tanta abundantia
cibus, quod tantum habent de terra, quod XX paria boum
eam cultivare non possunt, non video quali conscientia, quod eis
decime dentur, audeam predicare, presertim cum libentius dent
ecclesiasticas divitias propinquis divitibus, amasiis, concubinis atque
focariis quam pauperibus Christi. Nam per totum annum, cum
pro helemosina vado, nec unicum panem in domo talium possum habere,
et tamen cognoscunt quod Scriptura divina dicit, Prover.
XXI: Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit
et non exaudietur. Et iterum Eccli. IIII: Congregationi pauperum
affabilem te facito. Et infra: Declina pauperi sine tristitia aurem
tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine.
Ipsi vero potius congregationi hystrionum sive ioculatorum se
affabiles faciunt, cum dicat Scriptura, Eccli. IX: Viri iusti sint
tibi convive, et in timore Dei sit tibi gloriatio. Et iterum Eccli. XII:
Si bene feceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Bene fac iusto, et invenies retributionem magnam, et si non ab ipso,
certe a Domino.
De sepulturis eligendis ad libitum decedentis.
De iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur.
Ad secundum capitulum veniamus, quod est de sepulturis. De
quo dicimus quod a Romanis pontificibus non sine causa cuilibet

Torna all'inizio