Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 263


et facere quod vtile est. Quicunque vero respexerit quod ei
proficit et nouerit quomodo querat pacem sui inimici tempore
suo et quomodo inimicari debeat ei qui amicus erat, ad magna
perueniet et suum habebit optatum, quemadmodum fecerunt
mus et murilegus, qui ex societate a mortis periculo
euaserunt. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus:
Dicitur quod erat quedam magna arbor circa littus
maris in quadam maxima planicie; erat autem in radice istius
cauerna cuiusdam murilegi, cuius nomen erat Pendem. Et
cum sepe venirent ibi venatores ad venandum, quadam vero
die venientibus illis et expositis ibi rethibus, incidit in illa
iste murilegus. Quod videns quidam mus nomine Rem,
exiens more solito ad querendum sibi escam, vidit murilegum
captum rethibus et gauisus est, nesciens suum finem et
quid sibi accidere posset. Et respiciens post se vidit canem
insidiantem sibi, et eleuans oculos in altum vidit in ramo
arboris auem volentem ipsum rapere. Tunc estimauit mus
quoniam, si retrocederet, caperetur a cane, et, si vltra iret,
raperetur ab aue. Et videns quoniam circumdederunt ipsum
vndique pericula, cogitauit in se dicens: Multe tribulationes
congregate sunt aduersus me, nec est qui me ab eis eruat
nisi argumenta et meus intellectus. Nunc autem nequaquam
debet cor meum stupescere ab his nec turbari; non enim
debet a viro sapiente eius intellectus et prudentia recedere.
Intellectus enim sapientum ipse est qui eos saluos
reddit in hora tribulationis, nec debent stupescere in his que
facere debent.
Et considerauit mus dicens: Non est mihi melius consilium
quam adherere huic murilego et eius pacem requirere.
Nam video sibi similes venisse tribulationes que mihi aduenerunt,
a quibus nullus valet ipsum liberare. Et forsitan
audiens murilegus verba mea bona, fidelia et recta que sibi

Torna all'inizio