Gerius Aretinus (1270 c.a - ante 1339): Dialogus

Pag 106


et idem:
omnia vincit Amor et nos cedamus Amori
itemque:
et tu et quisquis amores
aut metuet dulces aut experietur amaros?

3. A. Bene tibi notus esse iam debui, sed dum dissimulans in nostra castra,
tranfuga, redire contemnis, palluisti video, luridus factus et buxei
quasi pallore, non aliter quam nigrum pressit qui calcibus anguem,
improvisum aprisque sentibus obvolutum latentemque. Unde tremor?
Unde tibi tanta cordis gelida? Nec quod verearis, nec quod de sagittis
meis queraris, iuste sunt tibi cause. Tu opera nostra perquiris, sectaris,
diligis, colis; oloricanos poetas nostros amplecteris et nostrum nuper
videris tremebundus formidare aspectum?
G. Quid mirum, omnium potentissime, formidatissime? Ego et te dulcem
timui et pluries sum expertus amarum.
A. Exciditne tibi adhuc illud:
et tu et quisquis amores?
G. Memini itaque esse fateri habeo, iam expertus et in presentiarum conferens
tecum, agnosco vestigia flamme.
A. Agnoscis?
G. Agnosco.
A. Cave ne novas.
G. O utinam! Nam ah quanto tuum descendit vulnus hiatu!
A. Nullane tibi sunt arma?
4. G. Hercle, nulla, vel nulla, iam etate fluentia. Dum etenim iam emeritus
miles inter veteranos tuos esse arbitrarer, ociabundus a bellorum
tuorum sudoribus immunis et tu me iterum in pugnas tuas ut tironem
evocas revocasque improvidum inermem; quibus impar, libenter ad postes

Torna all'inizio