Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 4


[I]
Super hac sillaba quis
Requiras ergo in animo tuo a te ipso quis es, qui dicere vis,
utrum dictum illud ad te pertineat an potius ad alium. Nam si ad
alium potius quam ad te dictum illud pertineat, illi dicto te immiscere
non debes. Sicut enim per leges culpa est immiscere se rei ad se non
pertinenti, ut dicit regula iuris, ita culpa est dicere quod ad se non pertineat.
Unde Salomon in Proverbiis dixit: « Sicut qui apprehendit
auribus canem, ita qui transit et impatiens commiscetur alterius rixe ».
Et Jesus Sirac dixit: « De ea re que te non molestat ne certaveris ».
Secundo requiras te ipsum et a te ipso utrum in plano et quieto
sensu permaneas an vero ira vel aliqua perturbatione animi motus existas.
Nam si turbatus est animus tuus, a locutione cessare debes et
motus tui animi turbatos cohibere ira durante. Ait enim Tullius:
« Virtus est cohibere motus animi turbatos et appetitiones efficere rationi ».
Et ideo tacere debes iratus, quia, ut ait Seneca: « Iratus nichil nisi
criminis loquitur ». Quare et Cato dixit: « Iratus de re incerta contendere
noli. Ira impedit animum, ne possit cernere verum ». Et
alius dixit: « Lex videt iratum, iratus non videt illam ». Inde etiam
Ovidius dixit: « Vince animos iramque tuam qui cetera vincis ».
Inde etiam Tullius dixit: « Ira procul absit, cum qua nichil recte fieri,
nichil considerari potest ». « Que enim aliqua perturbatione fiunt,
ea nec constanter fieri possunt neque hiis qui adsunt approbari ».
Nam et Petrus Alfonsus dixit: « Natura hoc habet humana, ut animo
quoquo pacto conturbato in vero falsoque discernendo discretionis careat
oculo ». Et si de ira et irato atque iracundo plenius scire volueris,
lege in libro quem composui De amore et dilectione Dei et aliarum rerum
et de forma vite
, in titulo « De amicitia iracundi hominis vitanda ».

Torna all'inizio