Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 67


voluntate, iuravimus super sacra Dei evangelia quod deinceps
non erimus in facto neque consensu quod alicui ex fratribus nostris,
ante profexionem canonicam, aliqua de ecclesiis dicti monasterii
aliquatenus concedatur aut clerico seculari, presertim que consueverunt
gubernari per fratres nostros, et tenimenta nostri monasterii
aliquo modo excusentur aut alicui sine angaria tribuantur vel franchicia
in aliquo fiat; possessiones quidem prescripti monasterii non
alienabimus de demanio dicti monasterii; feudum de novo non
faciemus; decimarum seu terraticorum sive debitorum redditus
nemini ad habendum concedemus in perpetuo ad suos usus; tenimenta
vero, que quolibet modo vacabunt, in angaria non ad censum,
prout melius valebimus, locabimus. Quod utique factum,
ut perpetuo irrefragabiliter a nobis et nostris successoribus conservetur,
cum cereis accensis et in aqua extinctis et pulsatis campanis,
fecimus excommunicacionem, anathematizantes eos et in
perpetuo maledicentes, nisi resipuerint, qui hoc salubre statutum
quolibet modo evacuare temptaverint. fecirnus enim hoc prudenciori
consilio, quatenus huius facti fama ad omnium aures percurrat
et desinant a modo bona monasterii ad suos usus querere,
ex quorum proventibus monachi, qui in lege Domini meditantur,
semper debeant sustentari.||

Torna all'inizio