Salimbene de Adam: Cronica

Pag 105


Et promisit gratanter. Divulgatur decessus eius circa vesperas
per civitatem; rogat frater Leo duos fratres, socios speciales quos
habebat cum adhuc provincialis minister existeret, ut in angulo
orti in cella ortolani illo sero secum vigilare deberent. Cumque
tres simul vigilarent, accidit frati Leoni modicus somnus, et
volens dormire rogavit socios quod, si aliquid sentirent, excitarent
eum. Et ecce subito audiunt venientem cum multis doloribus
eiulando et viderunt eum tamquam globum igneum vel a sub de
celo cadentem; deciditque super cacumen celle, veluti cum accipiter
ad anátem capiendam descendit. Ad cuius sonitum et ad
impulsum fratrum frater Leo evigilavit a somno. Cum autem ille
querelando frequentaret: «Heu, heu!», quesivit ab eo frater
Leo qualiter sibi esset. Qui respondit dicens quod damnatus
erat, eo quod pueros ex occulto concubitu genitos et ad hospitale
prolectos ex quadam indignatione sine baptismo mori permiserit,
quia videbat hospitale ex tali expositione in labores et
expensas incurrere. Cumque diceret ei frater Leo quare istud peccatum
confessus non fuerat, respondit, vel quia tradidit oblivioni,
vel quia confitendum non credidit. Dixit ergo ei frater Leo: «Quia
nichil habes facere nobiscum, recede a nobis et vade viam tuam!».
Ille igitur eiulando et clamando recessit. Iste itaque frater
Leo, tempore illius devotionis quod in posterum dictum est Alleluia,
multa operatus est et multa bona fecit.
De quodam predicatore qui erat de Padua, et predixit quamdam turrim cadendam,
et ita evenit.
De alio qui similia dixit, et similia evenerunt.

Fuit quidam alius frater Minor de Padua qui tempore illius
devotionis multa bona fecit. Hic dum in quodam festo Cumis
predicaret, et quidam usurarius turrim suam murari faceret, impeditus
frater a clamore laborantium astanti populo dixit: «Predíco
vobis quod usque ad tale tempus turris illa funditus corruet
et destruetur». Accidit ut frater predixerat, et reputatum fuit
grande miraculum. Hinc Ecclesiasticus ait, XXXVII: Anima

Torna all'inizio