Haec Guarini filius. Qui cum finem fecisset, cunctis eius sermonem
probantibus, coetus ille ornatissimus solutus est. Habetis,
reor, viri amicissimi, quae de latinae linguae instauratione tanto
opere audire optabatis. Quae omnia eo vobis certiora videri debent,
quo maiore sunt auctoritate et iudicio praediti illi a quibus haec
accepimus et a pluribus doctis tum quoque laudata; verum illa ipsa
qualia sint, quum per ocium licebit, melius vos ipsi pensitabitis.
|
|