Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 66


Quot, et quae oporteat habere regem, si debeat
esse prudens. Cap. VIII.

Quoniam nunquam perfecte habetur aliquod totum,
nisi habeantur partes eius: si debeat aliquis esse perfecte
prudens, oportet ipsum habere omnia quae concurrunt
ad prudentiam, et omnes partes eius. Consueverunt
autem assignari octo partes prudentiae, videlicet, memoria,
providentia, intellectus, ratio, solertia, docilitas, experientia,
et cautio. Quare si rex, aut princeps debeat esse
prudens, oportet ipsum esse memorem, providum, intelligentem,
rationabilem, solertem, docilem, expertum, et
cautum. Haec autem octo, quae dicuntur esse partes prudentiae,
sic accipi possunt. Nam (ut patet ex habitis) ex
hoc aliquis dicitur esse prudens, quia est sufficiens dirigere
se, et alios in aliqua bona, sive in aliquos bonos fines.
Quatuor ergo est ibi considerare, videlicet, bona, ad
quae dirigit: modum, per quem dirigit: personam dirigentem,
et gentem, quam dirigit. Ratione bonorum ad quae
dirigit, oportet regem esse memorem, et providum: propter
modum secundum quem dirigit, oportet ipsum esse
intelligentem, et rationabilem: ratione propriae personae
quae alios est dirigens, oportet quod sit solers, et docilis:
ratione vero gentis quam dirigit, congruit quod sit
expertus et cautus. Si enim rex debet gentem aliquam
ad bonum dirigere, oportet quod habeat memoriam praeteritorum,
et providentiam futurorum. Debet enim habere
praeterita immutare, quia nulli agenti hoc est possibile, sed decet
regem habere praeteritorum memoriam, ut possit ex
praeteritis cognoscere, quid evenire debeat in futurum.
Nam (ut scribitur secundo Rhetoricorum) in contingentibus
agibilibus, ut plurimum futura sunt praeteritis
similia. Secundo decet ipsum habere providentiam futurorum:

Torna all'inizio