Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 302


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 5
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister circa Incarnationem divinam, quid sit assumens,
et quid assumptum; hic determinat de utroque simul cuiusmodi sit quantum
ad intentiones eorum, utrum scilicet assumens et assumptum habeant rationem
naturae vel personae; et dividitur in tres partes: in prima movet quaestionem;
in secunda determinat eam, ibi: «Haec inquisitio, sive quaerendi ratio,
iuxta sacrarum auctoritatum testimonia, partim implicita atque perplexa, partim
vero explicita est et aperta»; in tertia movet quasdam dubitationes, ibi:
«Sed quaeritur, utrum eadem divina natura debeat dici caro facta sicut dicitur
verbum factum caro». Prima dividitur in duas: primo determinat quaestionem
quantum ad id quod manifestat veritatem; secundo quantum ad id quod est
magis dubium in quaestione, ibi: «De quarto vero quaestionis articulo scrupulosa
etiam inter doctos quaestio est». Et haec pars dividitur in tres: in prima
ponit auctoritates ad utramque partem dubitationis; in secunda solvit, ibi: «Nos
autem omnis mendacii et contradictionis notam a sacris paginis secludere
cupientes, orthodoxis patribus... consentimus»; in tertia solutionem per auctoritates
Damasceni confirmat, ibi: «Qui sensus ex verbis Ioannis Damasceni
Confirmatur». Circa primum tria facit: primo inducit auctoritatem ad partem
negativam, scilicet quod natura non assumpsit naturam; secundo ad partem
affirmativam, ibi: «Cui videtur obviare quod Augustinus ait»; tertio ex auctoritatibus
inductis colligit dubitationem, ibi: «Ex verbis autem Augustini... innui
videtur, solum Verbum carnem factum».
«Sed quaeritur utrum eadem divina natura debeat dici caro facta sicut Verbum
dicitur factum caro». Hic movet quasdam dubitationes circa praedictam determinationem:
et primo quantum ad hoc quod dixit naturam divinam incarnatam;
secundo quantum ad hoc quod dixit personam non esse assumptam, ibi: «Ideo
vero non personam hominis assumpsit, quia caro illa et anima illa non erant
unita in unam personam quam assumpserit». Circa primum duo facit: primo
quaerit, utrum divina natura possit dici caro facta; secundo utrum possit dici
facta homo, ibi: «Si autem natura divina naturam hominis accepit, quare non
dicitur facta homo?».
«Ideo vero non personam hominis assumpsit» etc. Hic movet dubitationes circa
hoc quod dictum est personam hominis non esse assumptam; et circa hoc duo
facit: primo assignat huius dicti causam; secundo obiicit in contrarium, ibi:
«Hic a quibusdam opponitur». Et dividitur haec pars in duas obiectiones, quas
ponit; secunda incipit, ibi: «Aliter quoque nituntur probare, Verbum Dei assumpsisse
personam». Et utraque dividitur in obiectionem et solutionem; prima
solutio incipit ibi: «Quod ideo non sequitur, quia anima non est persona, quando
alii rei est unita personaliter»; secunda ibi: «Quia nefas est hoc dicere».

Torna all'inizio