| idem Malgerius multe austeritatis homo erat, nec facilis ulla persuasione
 quopiam inclinari aut huiusmodi se negotiis immiscere.
 timebant ergo rem secretissimam illius fidei sub hac ambiguitate
 commictere, indeque ad aliud necessario divertere consilium, sperantes
 idem se per gavarretum palatii tutius effecturos. castellanus
 enim ut discursandi crebrius necessitatem et laborem subterfugeret,
 oneris sui difficultatem in eum traiecerat, et totam
 [ei custo]diendi palatii curam crediderat: ad huius quoque spectabat
 officium, eos qui per diversos carceres tenebantur inclusi
 frequenter inspicere, eorumque statum mitius asperiusve, prout ei
 visum fuerit, commutare et pro velle suo custodes singulis deputare
 carceribus. confidebant autem cupiditatem illius spem lucri
 non difficile secuturam, quodque non multum votis eorum viri facilitas
 repugnaret, presertim cum iam plerique amicorum eius in
 eadem confederatione sacramento tenerentur astricti, quorum indicio
 res ei secure poterat aperiri. primum itaque sensim eius
 animo pertemptato, dehinc eiusdem certius agnita voluntate, quod
 speraverant voto plenius assecuti, spontaneum ab illo iusiurandum
 accipiunt, imperata se sine fraude prout ipsi disposuerant impleturum.
 modus autem dispositionis hic erat, ut ad prefixam diem
 incarceratis omnibus, quos etiam ab hac societate placuerat non
 excluli, vinculis relaxatis, aperiret carceres, armaque singulis provideret,
 ut et ipsi, dato signo, quisque de loco suo promptius exilirent.
 in ipso enim palatio, circa campanarium eamque partem
 que turris Greca vocabatur, carceres eran[t dispositi]. His ita
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 15
 
 
 
 
 20
 
 
 
 
 25
 |