Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 162b


convenientia multa, scilicet quod non haberent
modos et tempora.
Dicendum ergo per interemptionem,
quod gerundia habent modos et tempora,
sicut verba, et sunt infinitivi modi et futuri
temporis.
< Ad 1-1-2 > Ad secundum dicendum,
quod casus non est dispositio substantie
in comparatione ad actum, idest partis significantis
substantiam, sed est dispositio
casualis in comparatione ad actum, quodcumque
sit illud casuale, sive significans
substantiam, sive significans actum. Itaque
ex hoc apparet, quod gerundium non
habet propriam dispositionem casualem.
< Ad 1-1-3 > Ad tertium dicendum, quod
licet modus et casus rectus sint opposita,
tamen modus et obliquus casus non sunt
opposita, et maxime casus obliquus et infinitivus
modus. Ideo possunt se compati
[[sicut]] in eodem, sicut in genere.
 
< Solutio ad 2 >
 
< Solutio quorundam >
< i > Ad secundam questionem dicunt quidam,
quod gerundium construitur cum
verbo substantivo a parte ante et in ratione
suppositi. Et dicunt, quod gerundivum
habet casum nominativum eo quod
habet aliquos obliquos.

Torna all'inizio