existentibus in tali curia, consule I., iudice ad 
dictas [causas] finiendas et terminandas domino I., 
provisoribus I. et I., notariis siquidem I. et M., 
certum est talem apud ipsam curiam questum fore 
de tali a quo petebat sic, et ponatur, ut in petitione,  
sive querimonia continetur; qui talis, die tali, 
per talem numtium, ut idem numtius retulit, secundum 
formam curie et constituti, trina ammonitione, sub uno 
editu, citatus ad faciendam rationem eidem, non venit 
nec pignoravit; preterea iterum, die tali, missus fuit 
talis numtius a dicta curia et iudice, ad faciendam predam  
soldorum .v. ipsi, vel guastum soldorum .x. in 
bonis suis, secundum formam constituti et cappituli 
constituti; qui numtius die eadem, vel tali, retulit 
predam soldorum .v., vel, non inventa preda, retulit 
fecisse guastum soldorum .x. in bonis eius, vel retulit  
non invenisse bona ibi, nec predam, nec guastum  
facere posset, set denuntiasse ecclesie et convicinis,  
et apud domum in qua ipse I. consueverat habitare,  
quod talis conquestus erat de eo, et apud talem 
curiam, et quod dabitur posse ei contra eum; ideoque, 
secundum formam curie et constituti, a predictis consule  
et iudice et curia fuit data possessio eidem I. 
declaranti, et predam debitum a dicto I. sibi debere 
iuranti, vel redigenti ipsam quantitatem in libris tot, 
hostendenti instrumentum publicum per manum talis 
iudicis et notarii super ipsum I. et eius heredes, in bonis 
sive rebus infrascriptis, videlicet in quandam casam et 
rem, posit(am) loco tali, et in t(e)r(r)is et cetera, 
et debent terminifinari, et si hec non sufficerent ad 
triplum fuerit ei data possessio in aliis suis bonis et 
rebus, usque ad conplimentum tripli, ut deinceps lucretur,  
et habeat fructus, nomine pene, et insuper currant  
usure denariorum .IIII. per mensem et libram, 
salvo iure et ratione cuiusque alterius. Data fuit hec 
possessio a predictis consule, iudice et curia anno, die
  |  
  |