Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 91

Liber II


iuris rigore, ad communem iudicavere, ut si pater filium exhaeredaverit et qui haeredes constituti sunt, ei dare aliquam partem bonorum paternorum iudicentur. Pactum est id, quod duo pluresve servandum pepigere: sedque ad id vel solo verbo vel iureiurando vel scripto astrinxerunt. his partibus iuridicialem absolutam tractari conveniet.
De iuridiciali assumptiva.
Cap. VI.
Assumptiva iuridicialis est quae factum accersita extrinsecus ratione defendi,: ut quum Orestes dicit: «Occidi matrem, quia illa patrem meum occiderat». Haec partes habet quatuor: concessionem, remotionem criminis, translationem criminis, comparationem. Concessio est per quam nobis ignosci postulamus. Ea dividitur in purgationem et deprecationem. Purgatio est quum consulto a nobis factum negamus. Ea dividitur in necessitatem, fortunam et imprudentiam. Necessitas est vis cui a nobis occurri non potest, ut, ille qui ad diem statum in iudicium non venit, quod eum morbus vel vis aquarum impedisset. In ea videndum est primum utrum ea necessitas sit satis idonea ad impediendum causa; deinde, num nostra causa acciderit, num vitari potuerit, num consulto in eam

Torna all'inizio