Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 288

libro VIII


(14) Sextus vero doctrinam Gallicorum elegantissimam de doctrina epistolari aperit diligenter, ut sicut doctores diversos audivimus, ita diversa diversis animis largiamur. (15) Septimus de quinque partibus rethorice quedam summens generalia documenta primo docet materiam invenire, postea tam naturaliter quam artificialiter ordinare, (16) deinde subiungit octo modos artificialiter inchoandi et omnem materiam quadrimembrem esse ostendit. Insuper docet octo modos materiam ampliandi et totidem minuendi. (17) Adiungit etiam de artificio quarundam exhornationum tam aliter quam superius, ut doceat quomodo levis materia fiat gravis et gravis similiter fiat levis et ob hoc de transsumptivis locutionibus sufficienter agit. (18) Continet quoque de illa inventione que partes orationis commutari docet, causa maioris facundie vel hornatus. (19) Octavus autem agit de artificio inveniendi pulcerrimas determinationes, ut totam doctrinam libri constructionum scias et possis ad venustum ordinem retorquere. (20) Subiungit de inventione medii, locos rectoricos et eorum differentiam ad dialeticos assignando et cur in aliis scientiis non sint loci. (21) Exequitur diligenter omnia attributa per que medium invenitur ut in omni temate sciat dittator quid sit attribuendum negotio de quo agitur vel persone. (22) De triplici correctione subiungitur, ut sciamus inventa optime iudicare. Non tacet etiam de memoria, ostendendo

Torna all'inizio