conceptus quod pars sit pars, sed concomitativum,
quia non potest esse pars
nisi prius significet mentis conceptum.
Pars enim prius fuit dictio quam pars, et
per naturam qua fuit dictio significat
mentis conceptum, quia dictio dicitur a
dicendo suum significatum significare.
Ergo mentis conceptus non est causa per
quod pars est pars, ideo nec significatum,
quia mentis conceptus aliud nihil est
quam significatum speciale, sed modus significandi
essentialis generalis erit causa
per quod pars est pars, et reponit dictionem
in parte. Et rationes adsint pro
causa.
---
< Gloses >
(α) <marge gauche, f. 96r, S1> Modus significandi
supponit significatum.
(β) <marge droite, f. 96r, S1> Nomen et
verbum sunt principales, sed alie sunt appendices
subiacentes.
|
|