De isto fluvio Eleutero ad [quattuor] miliaria. est Sarepta Sydoniorum.
ante cujus portam australem ostenditur capella. ubi Helyas
propheta venit ad mulierem viduam. tempore famis. que cum uno pane.
longo tempore. pavit eum. et non deficit panis usque quod duravit fames.
et postea mortuus est filius illius mulieris et Helyas suscitavit eum. ut
legitur tercio Regum. XVijº Sarepta nunc est parva villa. tamen videtur
ad ruinas quod antiquitus fuerit magna.
Inde. ad Vj miliaria transiens. veni ad civitatem nobilissimam Sydonie.
que nunc dicitur Saieta. Hec enim civitas est supra mare sita
et habet ruinas magnas et habet duo castra projecta. que erant contigua
civitati valde fortissima. et modo pauci Saraceni et pessimi habitant in ea.
pejores quos invenerim in tota Asyria preter illos de Capharnaum: et de
hac civitate Sydonis et de Tyro completa est prophetia Ezechielis. qui predixit
eas penitus destruendas: et habet Sydon vineas: oliveta. canamellas
et jardinos pulcherrimos.
Ante portam orientalem hujus civitatis Sydonis. erat edificata capella.
sed nunc penitus est dejecta. et erat in loco in quo venit mulier
Chananea ad Jhesum Cristum ad rogandum ipsum pro filia sua demoniaca.
Et sunt ruine illius ecclesie in via. que vadit versus Ituream et Cesaream
Philippi. que est juxta fontes Jor et Dan. unde Jordanis fluvius fluere
incipit. Sciendum est. quod Acry. Tyrus et Sydon sunt propinque civitates
site super Mare Magnum et sunt contigue. modicum distant a Jordane. sive
ab orto suo. et similiter modicum distant a Sancta civitate. de Nazareth
et mari Galilee: et ideo Jhesus Cristus frequenter transibat juxta illam
regionem: et he civitates distant ab insula et provincia Cypri forte per
centum L miliaria.
Deinde. recedens de Sydone. perveni ad Baruch. unde recesseram. quod
distat a Sydone per XVj miliaria: et ibi. volens finire iter meum et
peregrinacionem ultramarinam. visitavi ecclesiam Sancti Salvatoris. ubi.
|