Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 326


Fertur quod in quodam bono loco et fertili, vbi multe
arbores erant et fructus et aqua, fuit quidam symeus, et ibi
longo tempore habitauerat. In processu vero temporis orta
est huic scabies que ipsum molestauit valde, vt non posset
procurare suam escam. Et cum prope eam transiret alius
symeus, videns eum dixit ei: Quare video te extenuatum
corpore et in tanta debilitate constitutum? Cui respondens,
hec dixit: Nescio causam huius infirmitatis, nisi quia sic
diuine placuit voluntati quam nullus valet effugere. Dixit ei
alter symeus: Ego, inquam, sciui quendam symeum, cui hec
eadem accidit egritudo, nec curari potuit, donec habito capite
colubri nigri, et ipse ab illo symeo comesto sanatus est.
Symeus ait: Vnde possem illud habere, cum non possum
venari victum meum, et mea virtus declinauit ita vt non possum
inuenire escam meam, sed alie fere et animalia mihi
conferunt dietim quid cibi; alias morerer mea infirmitate depressus.
Dixit ei alter: Vidi in quodam loco iuxta cauernam
cuiusdam nigri draconis multos viros et estimo eos interfecisse
draconem; nunc ibo ad illum locum et si ipsum inuenero
mortuum, auferam suum caput et apportabo tibi illud.
Ait symeus infirmus: Si mihi poteris hoc facere, erit mihi
maximum beneficium, vt per te viuat anima mea, et a Deo
super hoc magnam habebis mercedem. Et iuit symeus, donec
peruenit ad foramen cauerne draconis, et cum videret vestigia
gressus hominum, estimauit draconem esse interfectum
ab aliquo homine, et accedens vsque ad eius cauernam
inuenit draconem viuum; quem draco rapuit et deuorauit.
Porro adduxi tibi hanc parabolam, quia non decet virum
sapientem exponere se periculis et terribilibus negocijs,
etiam si sibi illud multum expediat. Et respondens vxor
ait: Intellexi verba tua, sed omnino expedit quod vadam
illuc, quoniam nihil est ibi quod timendum sit, et erit hoc
salus et fiducia bona pullis nostris, vt ab infortuniis et

Torna all'inizio