Petrus Damiani: Epistulae

Pag 167


livor in eos, qui adversati fuerant, non modicus excitatur. Istos dolet, quia
se conqueruntur ab eo, in quem speraverant, remansisse deceptos, illos
autem, quia se gloriantur de suae praesumptionis excessibus impunitos.
Istos putat de sua deiectione tabescere, illos velut inimicos suis casibus
insultare. Istos opinatur suo odio ab aemulis comprimi, illos moeret in
superbiae cornibus arroganter extolli.
Haec et alia multa cogitationum phantasmata nequissimi spiritus
humanis mentibus ingerunt, his nimirum, quae nequaquam se forti prospectionis
custodia circumcludunt. Hinc est, quod nonnullos cernimus
praepositurae locum cum magno prius fervore deserere, postmodum vero
ad eundem vomitum inportunae ambitionis instantia festinare. Et multiplicium
temptationum densitate vallati vel ad concupita perveniunt, vel a
sancti operis, quo incanduerant, fervore tepescunt.
Tu autem, dilectissime, iuxta prudentiam tuam, virtutum armis fortis
praeliator accingere, contra versuti hostis insidias semper in acie paratus
assiste, vanam huius mundi gloriam despice, terrenae felicitatis blandimenta
contempne. Quicquid in saeculo arridet, tamquam ludificatoriae
imaginationis somnium deputa, ad veram illam caelestis patriae beatitudinem
cor erectum totis visceribus inardescat. Cum pugna crescit, cum
temptationum strepitus ingruit, protinus ad hunc portum mens laeta confugiat,
et velut in quadam munitionis arce delectabiliter requiescat, ut fiat,
quod per psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui a contur batione
prudenter invigila, in eo, quod coepisti, immobiliter persevera. Nec
monasterium reliquisse paeniteat, sed sero te potius experrectum conscientia
reprehendat, quatinus, qui nunc pauper esse cum Christo temporaliter
eligis, cum eo simul inmortales divitias in aeterni regni gloria perfruaris. Et
inter electos abbates te iubeat in resurrectione constitui, pro cuius amore
in hac vita de abbatum te ordine deiecisti.
Ecce, dilectissime pater, amoris tui dulcedine provocatus, dum plura
tibi scribere studui, epistolaris modum brevitatis excessi. Sed rogo omnipotentem
Dominum, ut et haec tibi rustica et imperita verba proficiant, et

Torna all'inizio