ut sui moris erat, audivit quia Henricus  
Imperator, Henrici filius, Romam advenerat,  
ad quem dum ire obvjim properaret,  
in Monasterio Sancti Vincentii, unde sumptus fuerat  
in Abbatem, hospitium habuit, ibique  
correptus infirmitate: Deo jubente, finem  
vitae suscepit, sepultusque est in eadem Ec¬clesia  
cum Fratribus suis. Vixit autem in regimine  
Piscariensis Monasterii decem et septem  
annis, mensibus octo, diebus undecim,  
clausitque ultimum diem tertio nonas Septembris,  
anno Dominicae Incarnationis. 
XXVIII. ABBAS ALBERICUS. 
Post hunc cum levaretur Giso, essetque  
aliquantis diebus electus ob malevolentiam  
Fratrum, quia videbatur violentia Comitum  
Manuplellensium impositus, et quia  
Fratribus coepit dominari ferocibus, quam deberet,  
studeretque plus timeri, quam amari,  
cessavit: et sic Domno Grimoaldo successit  
Domnus Albericus ejusdem Abbatiae Monachus,  
quondam vero Praepositus, prius equidem  
pro sua honestate et sapientia in Episcopatum  
Teatinensem electus, extitit, sed quia  
adversarios habebat quosdam, maluit Abbas,  
quam Episcopus esse. 
1110. 
Quando vero ejus electio sana fuit volvebatur 
annus Dominicae Incarnationis Millesimus  
centesimus decimus; tenebatque tunc  
temporis in Tete Abbatiam Sancti Joannis de  
Arclano et Pinne Sanctam Mariam de Piczano, indeque  
a Monachis et populo terrae Sancti Clementis  
honorifice fuit adductus, atque electus;  
et ita consecratus a Domno Paschali Summo  
Pontifice, suscepit curam pastoralem in baculi  
traditione. 
Ejus in tempore adversarii, qui tenebant  
bona Ecclesiae, ut audierunt adventum Henrici  
Imperatoris, cognoscentes animum Alberici  
Abbatis promptum in quantum posset ad  
sese vendicandum de eis, convocavere finitimos  
et longe remotos de sua cognatione, et  
habentes commune colloquium, ex consilio  
venerunt ad Abbatem Albericum, et illa Castella,  
quae illi de Ecclesia tenebant, quieta  
ei reddiderunt in sua miseratione sine ulla retentione,  
parati ad juramentum, ad fidelitatem,  
et omnia quaecumque Abbas sibi praeciperet  
facere. Qui postquam triduo ipsa Castella  
in manu sua tenuit, sumpto consilio ab  
eis, qui pavidi magis erant parati ad persuadendum  
ut daret, quam ut retineret, eadem  
Castella eisdem Baronibus interposita quadam  
conventione reddidit, ut ipsi iurarent et fidelitatem  
promitterent, ut nunquam per se, neque  
per aliquem, quem possent repellere, Ec	clesia  
Sancti Clementis eadem Castella, vel alias  
possessiones, et moda possideret, vel acquirere  
posset, ulterius perderet, et si insurgerent  
adversarii, ipsi essent ad comprimendum adjutores  
fidelissimi. Constituerunt etiam dare  
censum annuum pro recognitione decem bisanzios;  
et si controversia de his oriretur,  
quae supra diximus, ille, per quem fuisset orta,  
mille libras auri purissimi persolvere ad profectum  
Monasterii cogeretur. Hoc juravit Gentilis  
de Colle Petri, qui tenebat Castellum  
Pesculi et Carufanum, et Olivulam, et Sanso, et 
  |  
  |