Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 104


Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non debuerit assumere naturam humanam in aliquo
ex stirpe Adae generato. Sicut enim dicit Apostolus ad Hebr. 7, talis decebat ut
nobis esset Pontifex qui esset segregatus a peccatoribus. Sed magis esset segregatus
a peccatoribus, si de stirpe peccatorum carnem non assumpsisset. Ergo
non debuit carnem assumere de stirpe Adae.
2. Praeterea, peccatum originale est peccatum naturae, et non personae, nisi
per accidens. Non ergo requiritur ad satisfactionem, nisi quod aliquis sit de
humana natura. Sed si aliquis homo fieret non de stirpe Adae, constat quod ad
humanam naturam pertineret. Ergo congrue pro natura humana satisfacere
posset.
3. SED CONTRA, medicina in loco vulneris debet apponi. Sed humana natura est
vitiata tantum in his qui ex genere Adae descendunt, in quo omnes moriuntur,
1 Corinth. 15. Ergo in aliquo ad eius stirpem pertinente, natura humana assumi
debuit.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod naturam humanam assumere debuit in ipso Adam.
Assumptio enim carnis ad satisfactionem ordinatur. Sed decet ut idem qui peccavit,
satisfaciat. Ergo naturam humanam in ipso Adam assumere debuit.
2. Praeterea, talis debuit esse humanae naturae reparatio, ut nihil homini de
sua dignitate periret. Sed Adam in primo statu hoc habuit ut nullius hominis
auxilio ad suam salutem indigeret. Hoc autem non sibi restituitur, in alio homine
humana natura assumpta: quia beneficio illius hominis indiget ad suam
salutem. Ergo non decuit humanam naturam in alio quam in ipso Adam assumi.
3. SED CONTRA, contrariorum non est eadem causa. Sed Adam causa fuit perditionis
humanae naturae. Ergo non decuit ut ipse esset causa salutis humanae
naturae. Hoc autem contingeret, si humana natura in ipso Adam assumpta
esset. Ergo hoc decens non fuit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod non fuit decens quod
humanam naturam in omnibus suis suppositis assumeret: et hoc propter quatuor
rationes. Primo, quia omnia supposita humanae naturae non reducerentur
ad plus quam ad tria supposita. Cum enim assumens et assumptum uniantur in
eodem supposito, non possent esse plura supposita naturae assumptae quam
naturae assumentis. Secundo propter finem assumptionis: est enim ad reparationem
humani generis ordinata per modum cuiusdam mediationis inter Deum

Torna all'inizio