subvertere nitebantur. Verum inexcrutabile divinae
justitiae libramentum ecclesiam suam non
patiens radicitus omnino convelli, sed disponens
eam taliter, quod semper radices contrahat in
temporis amaritudine firmiores, ecclesiae athletam
et fidei pugilem destinavit: misit Karolum
sicut fulmen, qui montes constructos ad demoliendam
ecclesiam, et gigantes etiam constructores
cum viris ecclesiasticis bella moventes una
hora fulminet et subvertat. Rex ergo Karolus, copiosam
ex suis eligens comitivam, principe in
regno vicario tamquam primogenito et herede
dimisso, Romam primo repetens, rupem Tarpejam
et Capitolii saxa victoriosus ascendit; fungensque
vice senatus quasdam contra gebellinos
Urbis dignas ultiones illatas gratificatione regia
comprobavit. Jacobus namque Neapoleon, dux et
magister gebellinorum, sub favore domni Henrici
quamdam fortericiam in Campodeflore construxerat,
quae Arpacata vulgari eloquio vocabatur.
Hanc quidem fortericiam turrificatam circualiter
per ejusdem regis vicarium guelfi Urbis dirui
funditus procurarunt. Quaedam etiam turres,
quas Petrus Romani in capite pontium Judaeorum,
et trans, Tyberim pro fortificatione insulae
Lycaoniae fecerat, similiter ejusdem vicarii
sententia, Guelfis sibi assistentibus, corruerunt.
His et aliis modis multae gebellinis fuerunt
illatae jacturae, quas regis providentia conniventibus
oculis pertransivit. Sed volens statum
Urbis post gebellinorum verbera tranquillare,
cum de more faciat pactum post verbera stolidus,
gebellinos ipsos sub pactis ad mandata recepit,
et eis de regia benignitate pepercit. Tunc etiam
consideratione reverendi patris domini R. Sancti
Angeli diaconi cardinalis, quemdam Ricardellum
militem civem romanum nepotem cardinalis
ejusdem, qui tempore dispendiosae viduitatis
ecclesiae castrum Ariani, quod est sedis apostolicae,
occuparat, et sub castro illo in nemore
famoso Algiarii multos jugulaverat Gallicos, et
per quosdam suos latrunculos, quos fovebat, fecerat
jugulari, suis parentem omnino mandatis
regia mansuetudo recepit.
Cap. VII
Karolus, quum in Thusciam pervenisset, gebellinos
omnes vincit profligatque, ac totam Italiam sub
ecclesiae imperium redigit.
At demum rex praedictus, ad gebellinos Thusciae
se convertens, corda patris ejusdem adeo in
ejus terrefecit accessu, adeo guelforum animos
roboravit, ut, antequam rex fines attingeret Thusciae,
guelfi de Florentia, de adventu regis propinquo
securi, animorum fortitudinem assumentes,
resumtis contra gebellinos viribus, eos ejecerunt
a terra, et per totam quasi dioecesim fugaverunt.
Tandem regi sub vexillo ecclesiae in
Thusciam vicariae aggredienti officium tota fere
Thuscia tamquam vicario imperii se submisit.
|
|