Securus ad me, cum tibi placuerit, venias, et a me libere pro tua
voluntate recedas". Obstupuit non modicum et laetatus est frater
in sermonibus sancti patris; et deinceps, de ipsius dilectione securus
crevit etiam, sicut crediderat, in gratia Salvatoris.
Caput VI - De paupertatis custodia, et abstinentia, et vitae illius
mirando rigore; et qualiter laudem hominum fugiens se
vilissimum voluit reputari.
32 Sanctus Christi confessor Franciscus omni studio praecavebat,
ne, sanctae summaeque paupertatis metas transiliens, ad superflua
quoquo modo difflueret, ita ut, magis semper ad indigentiam
quam ad abundantem sufficientiam vel excessum declinans, usque
ad maximae necessitatis exigentiam, vix vasculum saltem in domo
relinqueret. Quid de cibariis delicatis aut vini potu, quidve de
aliorum etiam vilium superfluitate dicamus, cum et rarissime coctis
utens, ea cineribus vel aqua frigida commisceret, et de ipsa sufficienter
aqua non biberet? Difficillimum enim asserebat necessitati
satisfacere et voluptati non obedire. Saepius quoque, cum poenitentiam
praedicans circuiret et invitatus refectionem in domibus saecularium
sumeret, visus quidem comedere carnes, ad os manum
ducebat, sed tantum propter Evangelii verbum, quo dicitur: Edentes
et bibentes quae apud illos sunt, minimum quid perraro degustans,
|
|