Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 243


studuit perficere. a quo etiam sive ab eius fratribus non modicas
argenti libras pro hoc meruit accipere. cuius temporibus quidam
Danihel magister militum domni Hludovici imperatoris curiam
adiit, et Gratianum quendam magistrum militum pessime accusavit,
dicens quod idem Gratianus secum habuisset occulte consilium,
inquiens: « Quia Franci nobis nichil bona faciunt neque
prębent adiutorium, sed magis nostra violenter tollunt, quare
Grecos non advocamus et cum eis fedus componentes Francorum
gentem de nostra dominatione expellimus ? » quo audito imperator
iratus venit Romam. quem domnus Leo papa honorifice
suscipiens prędicationis verbo studuit placare. quadam autem
die imperator una cum papa et omnibus Romanis atque Francis de
prędicta accusatione placitum habuit. et inventus est mendax
Danihel. qui etiam legali iudicio traditus est Gratiano, ut quicquid
facere vellet de eo potestatem haberet. imperator vero humili
supplicatione a Gratiano recepit, et de mortis periculo liberavit.
Benedictus vero papa tertius coram missis imperialibus consecratus
legitur. quem cum Cesar Hlodovicus defmlctum audisset,
qui ante paululum a Roma discesserat, concitus ad eam
rediit et ipso pręsente Nicolaus a Romanis electus papa est consecratus.
Iohannes autem papa XIII a Rofredo comite Campanino
Petri pręfecti adiutorio et vulgi populi decarcone est
comprehensus et in Castello Sancti Angeli reclusus; a quo
abstrahentes, Campanię partibus in exilium mandarunt. Interfecto
vero Rofredo, Iohannes papa reversus est in suum honorem.
at ubi Otto imperator Romam venit, et hęc gesta audivit,
Romanorum consules comprehendit et ultra montes in exilium
direxit. de vulgi autem populo in patibulum undecim suspendit.
it pręfectum vero in potestatem papę dedit, qui eius barbam
abscidere fecit et capillos eius in caballo Constantini ad omnium

Torna all'inizio