predicandum siculis uerbum dei archiepiscopum ordinauit, postea
uero sancta romana ecclesia presulem sibi cardinalem constituit.
Quo in loco positus taliter uixit taliter docuit, ut de fide
uel doctrina ipsius nec saltem sinistre suspicionis fama aliquando
exorta sit. Huius rei testis est tota fere latinitas, que pro excellentia
apostolice sedis cuius conciliis et consiliis semper aderat
ac preerat, eum ignorare non potuit. Qui si etiam burgundus
esset, insipienter tamen arrogantia tua nomen sue gentis pro
infamia sibi ascriberet, cum spiritus domini ubi uult spiret, et
quem uult aspiret, et domini sit terra et uniuersi qui habitant
in ea, et princeps apostolorum dicat: In ueritate comperi quoniam
non est personarum acceptor deus, sed in omni gente qui
timet eum et operatur iusticiam, acceptus est illi . Item doctor
gentium ad galathas: Deus personam hominis non accipit .
Quem dum contra catholicam ueritatem scripsisse asseris non
ipsum solum, sed et romanos pontifices, romanam ecclesiam
multosque sanctos patres redarguis. Incurrisque in illud quod
beati doctores si non eisdem uerbis eisdem tamen sententiis
multis in locis concorditer astruxerunt, hereticum esse omnem
hominem qui a romana et uniuersali ecclesia in fidei doctrina
discordat. Euenitque tibi iusto dei iudicio, ut qui alios esse hereticos
astruere conaris, tu ipse in heresim deuolutus esse hereticus
conuincaris. Beringerius: Anathematizo omnem heresim precipue
eam que astruere conatur panem et uinum que in altari
ponuntur post consecrationem solummodo sacramenta esse et
non uerum Christi corpus et sanguinem . Lanfrancus: Principium
huius tui iurisiurandi propterea ut opinor hic non inseruisti,
ut lectores tui putarent hec uerba non esse tua sed uenerabilis
Humberti episcopi. Nec id iniuria. Nam quia heretica esse
pertinaciter probare contendis, si manifeste tua diceres, manifeste
|
|