Fridericus II imperator: Epistolae

Pag 183


terminis silogizans! Numquid enim unum sibi substulisse suffecerat
ubi successore secundo desolate matris gremium continuatis lacrimis
viduavit, ut ad minus quod in uno ploraverat in alio solaretur? Que dolorem
cum gaudio temperans terminavit gaudium in dolore, et sic eius evangelio
lugubri totum predicato per orbem, cum nulla spes remedii superesset
Ecclesie, cuius tribulationum publica notio se per universos orbis angulos
publicarat, pie matris affectus quam squalor viduitatis et desolationis
affecerat, ad Dominum dum tribularetur coadunatis vocibus filiorum qui
huius doloris pungebantur aculeis, exclamavit, et ne pericula circumstantis
angustie que periclitari temporis necessitas exigebat, in altum forte
succrescerent, voce clamantis celum tertium penetrante et a vultu Dei
prodeunte iudicio, petentis petitio se sentiit exauditam; quod mater optaverat
voto desiderantis advenit et aspergens aquas in itineribus suis vocem
habyssus protulit ab altitudine phantasie. Ac licet hoc fama paranimpha
processuum expectantium auribus ex affectus anxietate predixerit, ut
tamen in certius laudis canticum prorumpatur, quod cum gloria in excelsis
Deo referimus, creatum desuper in Ecclesia Romana pontificem presens
epistola letabunda describit. Quod tanto solennius movere debet corda
fidelium, quanto consultius orbis angustiis quem iam hostis antiqui
nequitia varia temptatione seduxerat, cuius est a summo celo egressio,
sue gratie infusione providit. Canite igitur tuba et cithara, canite Deo
nostro qui, suum prosequendo negotium, papam concessit populo, patrem
filiis, virum vidue, pastorem ovibus, et in altis habitans respexit humilia,
largitus mundo perituro rectorem.

Torna all'inizio