Salimbene de Adam: Cronica

Pag 930


Pinottum, qui uxorem eius, iussu Pinotti, interfecerat prius.
Qui Martinellus, cum esset vulneratus in obsidione Montis
Calvuli, rediens domum, quia nescivit sibi ab uxore cavere, ultimum
diem clausit. Tertium mirabile et Dei iuditium est quia,
si extranei interfecissent Pinottum eo tempore quo fuit a nepotibus
interfectus, nepotes sui vindicassent eum propter honorem domus
sue et propter consuetudinem et vanam gloriam mundi.
Quod firmatum est consilium Parmense, ut complerent castrum Navonis, quod
est in strata Domus Dei.
Item precedenti sexta feria firmatum est consilium Parmense,
ut complerent castrum Navonis, quod est prope Regium in publica
strata, iuxta burgum Domus Dei.
Quod illi de Gipso iverunt contra illos de Querçola cum quibus erant federati,
et male cessit eis.
Item, millesimo supraposito, XV° die exeunte Iunio, iverunt
illi de Gipso contra illos de Querçóla, cum quibus erant federati
et fecerant treuguam, volentes ex eis ducere predam atque captivos;
et precedentibus diebus plures ex eis occiderant et animalia
eorum ceperant et homines captivos abduxerant. Cum autem,
iam facta treugua cum eis, iterum contra eos essent reversi animo
depredandi XV° die exeunte Iunio, ut superius dictum est, venerunt
milites Regini de civitate, duce Pocapenna de Canossa, et
interposuerunt se inter Gipsum et Querçolam, et non habuerunt
nisi dorsum inimicorum, iuxta verbum quod scriptum est: Et inimicos
meos dedisti michi dorsum et odientes me disperdidisti. Nam
Regini pugnabant contra eos ex una parte et illi de Querçola
ex alia, et ceperunt ex eis centum et tres. Et pro maiori parte
Regium ducti fuerunt cum uno fune ligati et in compedibus
positi et in carcere communis detenti et custoditi. Aliquos vero
retinuerunt illi de Querçola pro restauratione damnorum suorum,

Torna all'inizio