Una acie quondam collatis vicimus armis.
Nos nec adhuc tanto melior Fortuna favore
Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis,
Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame
Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo
Nescio quid puero, quod me iubet usque timere.
Dixerat. At contra vultu veneranda modesto
Altera procedit paulum manibusque coronam
Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis
Sic ait: «O magni suprema potentia mundi,
Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros
Te patiente pedes precibusque inflectere iustis,
O superumque hominumque sator rerumque create
Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores.
Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris
Flamma latus nimboque nocens undante procella
Sevierit, mundo notum est et notius astris.
Nec michi quod misere insultans nunc illa virago
Obicit, infitior: candentes ossibus agros
Italie terrisque ducum dispersa sepulcra,
Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi
Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es.
Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem
Mitius afflictos; et si mea crimina nondum
Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco
Hoc caput invisum et Tarpeias verberet arces:
Hanibalem avertas! Iamque avertisse videris,
Et grates actura tibi pro munere tanto
Advenio. Timui, fateor, furiasque dolosque
Infandi ducis et laqueos simulataque verba.
|
585
590
595
600
605
610
|