Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 85


Sed adhuc et in mari, et in aegritudinibus intimidus est,
qui est fortis. Amplius licet Fortitudo sit circa pericula
bellica, reprimendo timores, et moderando audacias: principalius
tamen est circa repressionem timorum, quam circa
moderationem audaciarum. Nam pericula terribilia ut plurimum
tristia sunt. Trsita autem naturaliter quilibet fugit, sicut naturaliter
sequitur delectabilia. Cum ergo naturaliter tristia
fugiamus, difficile est reprimere timores, per quos tristia
fugimus. Non autem sic difficile est moderare audacias, per
quas tristia aggredimur. Quare si virtus principalius est
circa difficile, bene dictum est, Fortitudinem principalius
esse circa repressionem timorum, quam circa moderantiam
audaciarum. Quod autem Fortitudo principalius
sit in sustinendo, quam in aggrediendo, ut communiter
ponitur, triplici via venari potest. Primo, quia aggrediendum,
est fortioris: sustinere autem, debilioris est.
Aggediens autem comparatur ad alios, sicut ad debiliores.
sed sustinens, sicut ad fortiores: Difficilius est autem
inniti contra fortiores, quam contra debiliores. propter
quod difficilius est sustinere pugnam, quam aggredi pugnantes.
Secundo est difficilius, quia aggrediens imaginatur
malum ut futurum: sed sustinens habet malum
prae oculis, et ut praesens. Difficilius autem est inniti, et
habere se fortiter contra mala praesentia, quam contra
mala futura. Tertio hoc est difficilius, quia aggredi potest
fieri subito: sed sustinere requirit diuturnitatem, et tempus.
Difficilius est autem habere se fortiter, et constanter
in sustinendo bella, quod requirit durabilitatem et tempus,
quam in aggrediendo, quod subito fieri potest. Unde
Philosophus 3. Ethicorum cap. de Fortitudine ait, quod
Fortitudo est circa timores, et audacias. magis tamen est
circa timores reprimendo eos, quam circa audacias moderando
ipsas (et subdit) Fortitudinem esse in sustinendo
tristia. Declaratum est igitur, circa quae habet esse
Fortitudo: restat ergo declarandum, quomodo possumus

Torna all'inizio