Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 563


fetor quidam procedens astanciunt inficit nares, sic ab
insipientibus procedencia verba audientibus fetent. Et quemadmodum
suum fetorem cadaver non percipit, sic nec insipientes
turpitudinem verborum. Et dixit alter: felices censentur sapientes
quia pauci. Et dixit: decet sapientem, quod resideat
cordi suo et cuius est conscius alios instruere; quia docere alios
quod ipse non novit est fedum; et quod sibi non vult, pro aliis
non acceptet. Et quesiverunt ab alio medicinam qua possent vinum
odire. Et respondit: quid ebriis vinum inferat attendatur, et cavebitur
a potu. Et dixit Eugenius: vidi homines adesse luminaria,
quando volunt comedere, ut videant et cernant cibaria
immittenda in ventrem, quanquam non remaneant ibidem; nec
sic penes animam faciunt ut, cibos ministrando eidem, scilicet
doctrinam bonam, assistant luminaria, id est sensus rationis et
intellectus, ad distinguendum eosdem anime cibos, qui peremnes
sunt, ab ignorancia et a peccatis. Et dixit Ettiton: mors,
nisi sapientibus, cunctis obest; nec est aliquid cogitatum mortis
auferens, nisi sapiencie complementum. Et dixerunt Soloni: ad
quid vis hic morari ex quo certus es honorari post mortem?
Respondit: ego sum velut confinii regni custos; qui, si moram
contraxero, dives ero; si rediero, cum honore redibo. Cui dixerunt:
explana hec nobis. Respondit: demorator est sapientis
anima, et fronteria sive regnum, eius est corpus; et inimici
sunt adversarii anime, velut ira et concupiscentia; et divicie sunt
refrenaciones anime; et honor est alacritas quam in alio seculo

Torna all'inizio