quam vim. Cetera sint in persuadendo argumentorum habitura: ab eo me vobis incepturum polliceor, quod ipse fortissimum et firmissimum sue cause putavit adiumentum, quam rationem nisi plane docuero nihil prorsus concludere, non est quod apud vos de ceteris argumentis contendam.
Exemplum insinuationis, qum sint auditores persuasi exordiendo a dictis adversarii.
Quod in primis nostre rei publice ratio sit habenda, iudices, id ita honestum ac necessarium duco, ut nihil sit, quod huic rei sit proponendum. Verum quoniam adversarius meus ab hac ipsa re sue cause sumpsit exordium, velint huic rationi dissentiam. Iudices, habetote causam meam cum utilitate rei publice esse coniunctam, nec me quicquam a vobis sperare, nisi illud feceritis, quod publico bono magis convenire iudicaveris.
Exemplum insinuationis, quando auditores persuasi exordiendo ab eo, quod adversarius nuperrime dixerit.
Cum multa, iudices, adversarius meus sue cause in medium attulerit adiumenta, ab eo potissime incipiam, quod novissime protulit. Nihil ait esse ex his, que ad iusticiam pertineant, quod magis oportunum sit, quam delicta debito supplicio coerceri. Ego vero arbitror nihil esse magis ab humanitate remotum, quam hominem innocentem plecti et sub spe iusticie summam iniquitatem et crudelitatem agi.
Exemplum insinuationis, qum auditores persuasi sunt utendo dubitatione quid potissimum dicamus.
Nescio quo me vertam, iudices, aut unde potius dicendi sumam initium. Tot enim se mihi ad respondendum rogatione ingerunt, ut undecumque incipiam, plane mihi videar omnes eius argumentationes posse diluere.
Exemplum insinuationis, qum auditores persuasi sunt dubitando cui loco potissimum respondeamus Rubrica.
|
|