220 
8 Illis enim diebus cum plurimae urbes per predicatores et 
sanctiloquos uiros uerbum Dei suscepissent, et ad Christi fidem 
inihanter affectarent et iam gregatim concurrerent, sola 
miserrima Narnia, quae Nequina uocata a nequitia, immunis 
remanserat a gratia predicationis, forte non absque diuina dispositione, 
quia futura erat curari et omnibus uitiis expoliari a 
faustissimi Iuuenalis predicatione et medicamine. 9 Cum autem 
eadem ciuitas solecismis et barbarismis studeret, et omnibus 
vitiis polleret, et nullus locus lateret, qui fanis non esset 
repletus, et diuerso sacrificiorum ritu cotidie sacrificabant Ioui, 
Iano, Herculi, Marti, Saturno, Vintumno, Sentino, Iunoni, 
Mineruæ, Cereri, Dianae, Fortunæ, Libero patri, Cironi, Neptuno, 
Vulcano, ceterisque numinibus, quae magis demonia 
quam numina comprobantur. 10 Occasione redemptor humani 
generis reperta, sanctum Iuuenalem ex Africae partibus huic 
ciuitati destinari uoluit hoc modo, quod in sequenti dicturi 
sumus. 
11 Dum Augustus Cesar contra Persas bellaturus procederet, 
eum ingenti caterua militum stipante, et de omnibus nationibus 
milites ad eius imperium concurrentes, sola Narnia 
eius iussa contempnens consequi floccipendebat. 12 Qui dum 
se taliter Augustus uidisset contempni, et expeditionem relinqui 
nullo modo auderet, quia sic se tempus exigebat, ipse 
cum fortissimis militibus bellaturus adiit Persidam et genti 
Carporum Narniam destituendam donauit. 13 Post cuius processionem 
ipsa gens Carporum diuersis machinis et apparatu 
cum ingenti letitia obsidentes, ad hoc perduxerunt habitatores, 
ut inter se gladiis interficerentur, ut unus, qui remaneret, 
suo gladio incumberet. 14 Post hoc factum alacres redditi Carpi 
et compotes uoti effecti, securi iam ingressi ciuitatem,
  |  
  |