PARS SEPTIMA - PATHOLOCICA - CAP. I. Res innaturales - Aer, esca, quies, repletio, gaudia, somnus:
Haec moderata juvant, immoderata nocent.
CAP. II. De quinque modis morborum - Quinque modis morbi fiunt: de caumate primus;
Corporis ac animae commotio magna secundus;
Ut calor est solis, sic tertius est cibus acris;
Quartus adest intra cum sit via larga vel stricta;
Quintus ut putridis humoribus ex febre factis.
CAP. III. Genera morborum - Tres sunt, non plures, in nostro corpore morbi,
Morbus consiliaris, communis, et officialis.
Morbum consiliarem causat complexio prava;
Si caret officio morbum facit officialem;
Morbus communis si sit peccabit utroque.
CAP. IV. Morbi haereditarii - Morphaea cum lepra, tinea, phthisis atque podagra,
Haec in senibus et calculus haereditantur.
CAP. V. Morbi contagiosi - Febris acuta, phthisis, scabies, pedicon, sacer ignis
Anthrax, lippa, lepra, frenesis contagia praestant:
Iungitur ophtalmus congelans lippus et orba.
CAP. VI. Morbi supervenientes - Ista superveniunt: spasmus, febris, atque tenesmon,
Torsio cum tussi, nihil appetit, et sitis ingens,
Fluxus, singultus, syncopis atque vomitus.
|
1540
1545
1550
1555
|