Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 83


Quod me et quosdam alios animauit, meaque ratio secum
deliberauit, ad uos usque uenire et de uestro limpidissimo
fonte sitibunde haurire.
Quapropter humiliter deprecor, quatinus mihi utrum
studium in proxima hieme et ubi recturum uos speratis,
si uestre magistrali beniuolentie placet, per harum latorem
litterarum dilecto uestro rescribatis.
Ad discipulum.
A presbitero uenerabili et in Christo amabili diuina
fauente clementia siquidem est semper ad meliora proficere.
Literas uestras, karissime, amicabiliter suscepi, et acceptas
gratanter perlegi.
Quem postquam notum habui, ut patrem reuerenter
excolui, atque ut filium discipline respectu uehementer dilexi.
unde uestre karitati paucis rescribo. uestrum propositum
satis honestum uehementer approbamus: et consilium
nostrum in hoc est, ut illud tamdiu teneatis quatinus ad
portum usque perueniatis.
Notum autem uobis sit, quod deo propicio uita comite
in proxima uentura ieme Bononie studium regemus. ad
quod si uolueritis accedere, sicut uestris litteris nobis significastis,
uestre utilitati omnibus quibus possumus pro posse
insudabimus.
Item ad magistrum.
A litterarum scientia eruditissimo, uiro eloquentissimo,
A solo nomine presbiter suorum discipulorum minimus debite
subiectionis obsequium.
Cum gratia dei, reuerentissime magister et domine, in
liberalibus artibus fecit uos inconparabiliter eruditum, tum
in arte dictaminis fecit uehementer preditum. sic enim
frequens fama refert, et magnam partem orbis replet. que
non ita esset efficax, nisi sic teneret ueritas.
Est etiam alia non inpar gratia, quam uestris discipulis
- quod uobis deus dedit scire - uelocius aliis magistris
nostis intimare. inde est quod tot et tanti alios
relinquunt et ad uos certatim undique concurrunt. aput
uos enim idiote cito sunt litterati, balbutientes cito sunt
eloquentes, obscuri cito illuminantur, distorti cito diriguntur.
Qua propter uestram clementiam suppliciter deprecor,
quatenus me nuper ad uos uenientem in arte dictaminis

Torna all'inizio