Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 4


disseminatus, rumor increbuit fore ut Blancha Sfortiae propediem
tradita, pax constitueretur qualem Sfortia praescripsisset. Forte
per id temporis transiverat ad Philippum Ciarpellonus, quem a
Sfortia patre nutritum Franciscus filius contubernalem carissimumque
semper habuerat. Eum Philippus pollicitationibus oneratum et
praefectura equitum, quam sibi a Sfortia denegatam transitioni
honestamentum praetendebat, spei plenum misit ad Piccininum
confractas apud Anglarium copias in Placentinis Cremonensibusque
summis conatibus reparantem. Quae cum Sfortia intellexisset, veritus
ne eo absente aliqui in Lombardia motus concitarentur, Iohannem
Sfortiam fratrem et ductorum aliquos cum quatuor equitum
millibus apud Soncinum intentos paratosque esse curavit; et interea,
pacis tractatu per longas inextricabilesque ambages ducto, nuptias
ornavit, quas Iacobus Foscari, unicus Francisco Foscari Venetiarum
duci filius, uxore ex Contarena gente traducta, per Ianuarium fecit
sumptuosissimas.
III. Idibus vero Februariis Piccininus, cum omnes copias, equites
octo millia pedites ad tres mille, ex Placentinis Parmensibusque
trans Padum traductas in Cremonensibus coegisset, simulavit ducere
ad Ollium amnem contra Urceos transmittendum: Iohanne autem
Sfortia, ut resisteret et eam Ollii amnis oram tutaretur, parante,
flexit ad sinistram Piccininus tamquam Abduensis Glareae oppida
invasurus. Tunc Sfortia frater, nullam de Ollii transitu hostis
suspicionem habendam ratus, ad Urceos recessit, et Piccininus,
nudatam custode amnis ripam intelligens, magno itinere noctu
confecto, ad vada quae sunt contra Rudianum improvisus traiecit.
Cui cum resistere congregati in campis posse diffiderent Sfortiani,
quadripartito dissipati properarunt ad oppida Urceos Soncinum
Glarium et Palatiolum praesidio confirmanda.
IV. Id cum intellexisset Piccininus, Clarium ducens oppugnare
coepit, quo in oppido qui inerant Sfortiani milites haudquaquam
restitere; et Piccininum vel repellere vel diu distinere diffisi, ea in
parte ad quam oppugnatio ostendebatur praelio intenti erant, cum
oppidani aversa in parte praesidium oppidumque hostibus prodidere.
Fuit vero id incommodum maius omnium quae tot in bellis
per annos duodeviginti Sfortia accepisset. Postera die Piccininus,
Palatiolo, prodentibus item oppidanis, recepto, arcem in quam se

Torna all'inizio