statuta et definita sunt ipse aut heredes eius removere voluerint, 
componant in hoc monasterio penam auri optimi librarum triginta, 
et difinitio ista maneat perpetua stabilitate . 
Item, Carbuncellus filius Petri et gener Landulfi et Rusticus de 
Ramiano promiserunt  huic monasterio et domno B[erardo] abbati 
omni anno in festivitate sanctę Marię aut in eius octava 
dare sex solidos denariorum et de duodecim paribus macinarum 
per singula paria .II. solidos relaxare; et si non ita observaverint, 
componant in hoc monasterio solidos .C. item, Azo filius 
Rainerii commutavit huic monasterio res suas in Cesa Vetere 
territorii Sabinensis modia .VIIII. et sextaria duo. 
Domnus autem Heinricus adhuc Dei gratia quartus rex in civitate 
Reatina cum iuxta ęcclesiam Sancti Leopardi in iudicio resideret, 
venit ante eum domnus B[erardus] abbas et proclamavit 
de quibusdam hominibus qui sine legali iudicio abstulerunt de iure 
et potestate huius monasterii ęcclesiam Sancti Leopardi, Sancte 
Agathes, Sancti Elie, Sancti Iohannis in Tazano, Sancti Clementis, 
Sancti Thome Sancti Gregorii, Sancti Iohannis in Asera, 
item, ecclesiam Sanctę Agathes in Plage, et aquam de Manicone 
usque in flumen Mellinum, cum aquimolis, molendinis et aliud 
molendinum suptus portam Interocrinam, cum tota terra de Brittesca, 
et terram de Parrara cum molino uno. de quibus omnibus 
ostendit legalia monimina et instrumenta cartam. tunc benignissimus 
rex, quia proclamati ad placitum qui ipsas res contendebant, 
noluerunt venire ad iustitiam faciendam, ideo investivit 
prędictum B[erardum] abbatem de omnibus supradictis ęcclesiis 
et rebus, et misit bannum suum, ut si quis hoc monasterium inquietare, 
molestare aut disvestire de eis pręsumpserit sine legali 
iudicio, componat auri optimi libras .C. 
Item, Berardus filius Adę concessit huic monasterio res suas 
modii .I. in Antiquo territorii Sabinensis. item, Teudinus
  |  
  |