Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 132


magnam mensam sedentes sic edunt ut saturentur, sic recolunt
ut imitentur, parati semper mori pro Christo mortificantes iugiter
membra sua que sunt super terram, et crucifigentes carnem
suam cum uitiis et concupiscentiis, sicut scriptum est: Ad
mensam sedisti, scito quoniam talia te oportet preparare
. De
corporali commestione discipulis a domino dicitur: Accipite,
manducate, et bibite, hoc est corpus meum quod pro uobis tradetur
,
et: hic est calix sanguinis mei qui pro uobis effundetur .
Et apostolus ad corinthios: Qui manducat et bibit indigne, iudicium
sibi manducat et bibit non diiudicans corpus domini
. Spiritualem
autem comestionem demonstrare satagebat beatus Augustinus
in omelia xxvi.ta super Ioannem cum diceret: Panem
celestem spiritualiter manducate, innocentiam ad altare apportate
.
Et post pauca: Hic est ergo panis de celo descendens ut si
quis ex ipso manducauerit non moriatur. Sed quod pertinet ad
uirtutem sacramenti, non quod pertinet ad uisibile sacramentum.
Qui manducat intus non foris, qui manducat in
[430] corde
non qui premit dente
. Que autem sit huius sacramenti uirtus,
paulo post exponit dicens: Norunt fideles corpus Christi si corpus
Christi esse non neglegant. Fiant corpus Christi si uolunt
uiuere de spiritu Christi
. Et post aliqua: Inde est quod exponens
nobis apostolus Paulus hunc panem, unus panis inquit unum
corpus multi sumus. O sacramentum pietatis, o signum unitatis,
o uinculum caritatis
.

7


Propulsatis quantum satis uisum est calumniis quas in contumeliam
Humberti episcopi sancteque romane ecclesie temere
protulisti, scripsisti, edidisti, reliquum est ut fidem sancte ecclesie

Torna all'inizio